- REGULAE Cancellariae
- REGULAE Cancellariaenorma sunt Iudicii Romani in iudicando, valentque per vitam cuiusque Pontificis, cum eo vero moriuntur, Pares, de resignat. Beneficiorum, l. 11. quast. 2. num. 32. Merlinus, Decis. 192. num. 4. etc. Gomefius, ad Regul. Cancellariae, Procem. fol. 8. p. 1. in sin. Eas equens Pontifex, paucissimis immutatis, initiô creationis suae iterum proponit, teste Car. Eman. Vizzaniô, Tract. de mand. Principum, in Prologom. num. 7. Unde Edictis Praetorum eas comparat Franc. Florens, ad tit. de Rescript. Princ. An leges sint generales, an particulares, late idem Gomesius disquirit ad d. Constitut. sed tantum particulares esse, et Curiam solum Romanam tangere, extra vero eam non obligare, docet Albericus Gentilis, de Libr. Iut. Can. c. 2. p. 52. ubi addit, Constitutiones Marchiae Anconitanae, quae Aegidianae appellantur, iusgenerale facere in Statu Ecclesiastico, extra eum autem non valere. Auctor Regularum harum Ioannes XXII. fuit, ut Lud. Gomesius testatur. d. l. ubi ait, illud saris compertum esse, Regulas Cancellariae a Ioanne XXII. initium et originem habuisse ——— nec ante ipsum alius summorum Pontificum invenitur, qui hoc prius tentaverit ———— Licet enim ante temporae illius, Vicecancellarius, Scriptores et Correctores literarum iam constituti essent, nihilominus Regulae Cancellariae nondum compositae fuerant: sed primus omnium Ioannes XXII. tamquam bonus domus suae Paterfamilias eas introduxit. Nec sosum Regulas, sed etiam, ut rem angustam domi iuvaret, lenesiciorum electivorum reservationes et taxas, quibus aestimarantur, invenit. Collegium quoque ScriptorumApostolicorum, antea sine ordine vagans, numeris distinxit ————— Quinimo beneficiorum annatas ——— in usum revocavit ———— Rotam novis et saluberrimis statutis ornavit, quae bodie apud nos etiam servantur, et quotannis mitiô audientiarum publice leguntur. Et in summa, ille primus administrationem Iustitiae, cuius Vicecancellarius caput est, quae in Regulis et Rotae ordinationibus consistis, invenit. Quae quidem officia, successores Pontifices indies magis propagârunt. Nam quod ad Regulas attinet, Ioannes XXII. in suis Regulis ihoc tantum egit, Abbreviatores instruere, videlicet quomodo literas in Cancellaria, iuxta supplicationum varias signaluras, deberent expedire; quas summi Pontifices deinde magis auxerunt, usque ad tempora Nicolai Papa V. qui omnium Pontificum primus Praedecessorum utiliores Regulas colligens, ac plures alias iudiclales addens, eas omnes in eo statu, in quo nunc reperiuntur, deduxit. Quem successores usque in hodiernum diem, paucis additis vel immutatis. pro se quisque sunt sequuti. Totius huius harmoniae laus Ioanni debetur. Et paulo post, Illud tamen erit omnibus saeculis memorandum, quod primus omnium Cancellariam et Vicerancellarii dignitatem ac Rotae tribunal illustravit, quae sunt duo in Urbe luminaria et Collegia praestantiora. Nam tres sunt gradus dignit atum principalium, in Urbe, post Papam: prima est Vicecancellarii, qui administrationem Iustitia, Regularum Apostolicarum, ac Constitutionum tutelam et custodiam tenet; circa cuius potestatem speciales Regulae Cancellariae conditae fuerunt. Et multi ex Doctoribus nostris de illo notabiles tractatus scripserunt. Secunda dignitas, est Cameriatus ---- Tertia, maioris Paenitentiaris ---- Primam ad lucem reduxit Ioannes: Secundam Eugenius auxit. Tertiam Benedictus XII. in lucem produxit etc. Hactenus Gomesius, qui Regulas has Cancellariae Commentariis illustravit. Plura vide apud Gerh. von Mastricht ICtum, Hist. Iuris Eccl. num. 373. et sequentibus; cui, si placet, adde Besoldum, de Libris Iuris p. 47. seu c. 8. sub finem.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.